monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 13
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XII. EUGENIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIV. EUSTACHIO, PETRUS

EPISTULA XIII. , PETRUS SHOW APPARATUS

1 Exsultavit cor meum in Domino, non quidem nunc videns, sed audiens conversationem vestram, et famam ordinis Deo et hominibus claram. Audivi hoc non modo tantum, sed et frequenter, ab his quibus non credi nefas esset, quia veraces sunt: et quos vestri actus sive boni, sive mali, latere non possent, quia proximi sunt. Gaudeo quidem et de omnibus, de quibus similia audio, sed de vobis ex parte magis, quia magis debeo.
2 Sed dicet vestrum quislibet: Cur magis de nobis quam de aliis? Idcirco, charissimi, magis de vobis quam de quibusdam aliis, quia, iuxta verba Petri apostoli: Positi in medio nationis pravae et perversae, lucetis bono exemplo vestro sicut luminaria in mundo, incolitis terram Hus, nec sectamini terrae vitia.
3 Nam, ut opinio mea fert, a Cluniaco nostra usque ad Pyrenaeos illos, qui Gallos ab Iberis dividunt, nullum Cluniacensis vel cuiuslibet antiqui ordinis monasterium novi, ubi tam firmiter, tam constanter, tam inconcusse, traditus a Patribus ordo hucusque viguerit, et inter frementes Lemovicini territorii bestias earumque feroces rictus indefesse instituta servaverit.
4 Ea de causa, ut dixi, de bono nomine vestro, magis quam de quorumdam aliorum gaudeo. Ut enim doctor ille, quem nostis, Ecclesiae dicit: Magnum est esse bonum inter bonos; sed longe maius est esse bonum inter malos. Praeter haec, ut nobis saepe referunt qui hoc experiuntur, monstratis non verbis tantum, sed rebus, non affectibus solum, sed effectibus, non esse vos oblitos Cluniacensis lactis, quo in Dei timore et servitio educati estis, quando fratres nostros ac vestros ad vos pene assidue venientes, tam devote suscipitis, quando eis tam affectuose servitis.
5 A multis haec audivimus, sed nunc specialius a dilecto filio nostro Rannulfo priore vestro, qui et plus quam nunc dicere velimus boni, nobis vestrisque de vobis retulit, et se causa Dei nostrique multum a vobis diligi affirmavit. Quem, si in Deo diligentes diligendi sunt, non vos poeniteat dilexisse, qui dilectionem suam erga vos, quando nobiscum est, non cessat quibus potest modis ostendere.
6 De caetero, charissimi, sincero affectu precor ac moneo vos in Domino, ut bona, quae de vobis dicuntur, melioribus incrementis adaugere curetis, quia nunquam servis Dei deesse debet affectus proficiendi, quos semper sollicitos in Dei opere reddere debet timor deficiendi. Nam, ut magnus Leo papa ait, humanus animus sicut semper potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat.
7 Pudeat vos vestrique ordinis omnes, in religionis monasticae observantia quibuslibet novis inferiores videri, ne, contra Domini verba, sit (quod absit!) discipulus super magistrum; ne de fonte vestro aliis haurientibus, vos sitiatis, ne, de mensa vestra aliis saturis, vos ieiuni permaneatis. Nostis enim quod fere quidquid religiosi propositi nostri saeculi novi homines habere videntur, a vobis principium sumpsit, a vobis materiam formamque suscepit.
8 Currite igitur non segnius quibuslibet viam mandatorum Dei. Nemo vos in currendo praeveniat; nemo bravium bene currentibus propositum vobis subripiat: hocque tam instanter, ut ait Apostolus: Sic currite, ut comprehendatis. Paci praecipue et obedientiae opera date, ut, tam in his quam in aliis sacrarum virtutum exercitiis, vobis desudantibus, videant saeculares opera vestra, et glorificent Patrem qui in coelis est. Orantem pro me et pro tota Cluniacensi Ecclesia vel congregatione, charitatem vestram omnipotens Salvator exaudiat, et actus vestros, mores et vitam in beneplacito suo, quod est salus sempiterna, componat.